CHRYSOCLAVUM

CHRYSOCLAVUM
CHRYSOCLAVUM
χρυσολάβιον, allis χρυσόσημον, aureis distinctum clavis: Unde Chrysoclavus, adiectivum. Tritum apud vitarum Pontificum scrptores. Vita Leonis IV. Obtulit vestem, aquilarum habentem historiam, cum cruoe de chrysoclavo et gammadiis unam. Vide Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Vox hybrida, pluriesque occurrit apud Anastasium Bilbioth. Auroclavatum redditur, apud Vopiscum in Tacito, c. 11. et Bonoso, c. ult. ut et apud Scholiastem Iuvenalis, ad illud Sat. 6. v. 482.
Aut latum pictae vestis considerat aurem.
Ε᾿ςθῇτας χρυσοκλάβους, habet auctor Vitae S. Eudociae Mart. c. 8. Unde κρυσοκλαβαρίζειν dixit Emanuel Georgillas in Versibus Politicis MSS. de Mortalitate Rhodi, A. C. 1498. apud Car. du Fresne Glossar. Vide supra in Auroclavatus et infra in Clavus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ARTIGRAPHUS — Servio qui τεχνογράφος: vox hybrida, sicut dextrocherium, chrysoclavum, pseudoforum, etc. ex Graecis Latinisque nominibus composita. Grammaticum autem notat seu Artis Grammaticae (quam supra Artis vocabulô nude sumptô saepius venire diximus)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AUROCLAVATUM seu AURICLAVUM — voce hydridâ Chrysoclavum, quâ Anastasius Bibliothecar. utitur, vocabulum frequens est apud Recentiores, qui Auroclavas et Auroclavatas vestes passim dixêre τὰς χρυσοσημους, i. e. aureis clavis insigne. Fuit autem clavus in veste πορφύρα ὑφασμένη …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”